Altera die turbae, quas paverat Jesus, intraverunt naves supervenientes a Tiberiade, et venerunt Capharnaum, invenientes Jesum, mirabantur quomodo illuc venisset, cum solam vidissent naviculam, quam non intraverat. Cumque comederent cibum, quem eis fecerat, tamen praeferebant ei manna dicentes: Patres nostri manducaverunt in deserto manna, sicut scriptum est: Panem de coelo dedit eis Dominus. Tunc dixit eis Jesus: Ego sum panis vitae, qui de coelo descendi. Murmurabant autem Judaei, dicentes: Nonne hic est filius Josephi, cujus novimus patrem et matrem? Et ait Jesus: Panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. Litigabant ergo Judaei, ad invicem dicentes: Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum? Tunc addidit Dominus: Nisi manducaveritis carnem meam, et biberitis sanguinem meum, non habebitis vitam in vobis. Hoc autem multi ex discipulis audientes, dixerunt. Durus est hic sermo, quis potest eum audire? Et abierunt retro, et jam cum illo non ambulabant.